- PRAELOCUTOR
- PRAELOCUTORin LL. Baronum Scoticorum alibique, idem quod Advocatus est, Patronus, Causidicus. Interdum Prolocutor. Matth. Paris A. C. 1254. p. 592. Proloquutor Domini Regis, qui nunc Advocatus Regis nuncupatur etc. Car. du Fresne Glossar. Qui nempe aliorum nomine verba facit. In urbe Galliae inclita, Monspelii, Magistratui municipali (Consules vocantur vulgo) attribuitur e corpore Causidicorum delectus aliquis, ipsi Prolocutorum itidem ere, Gall. Parlier, appellant, quia et os Consulum, et quasi publicus Orator: quam eandem consuetudinem in variis Belgii urbibus dicunt observari. Talis in Apostolorum collegio S. Petrus fuisse videtur, quem aliquoties in Euangeliis, silentibus ceteris, loquutum deprehendimus; id quod B. Chrysostomus, Theophylactus, et passim Patres θερμότητος illius (sic enim loquuntur) et zeli vehementiae adscribunt: cuiusmodi praefervidi sanctissimique zeli exempla quaedam Hieronymus collegit ad Matth. c. 24. v. 28. idemque Chrysostomus, Theophylactus, Photius, Alii, propterea eum modo Ε῎ξαρχον et Κορυφαῖον, modo Στόμα, modo Προηγόρον τȏυ Αποςτόλων vocant, uti pluribus docet Cl. Suicerus Thes. Eccl. voce Πέτρος: eôdem modô, quô voce Dei constitutus dicitur, Exod. c. 4. v. 14. Aaron, ut sit os Mosi, et loquatur pro illo etc. Vide et Casaubon. Exercit. in Baron. XV. n. 5. De voce vero Proloquium, apud Rhetores, vide Martianum Capellam, p. 98. et 121.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.